de vippera vippera dicta quia vi parit nam cum venter euis ad partus ingemuerit catuli non expectantes maturam nature solutiones corrosis euis lateribus vi erumpunt cum matris interitu unde lucanus nam vippere coeunt abrupto corpore nati fertur autem quod masculus ore inserto femine semenexpuat illa autem ex voluptate libidinis in rabiem versa capud maris ore receptum scidit et ita fit ut parens uterque pereat masculus dum coit femina dum parturit fiunt pastilli qui tvriaci vocantur a grecis tyriaca fit