hic septem montes qui ad similitudinem fratres appellati sunt elefantibus frequentissimi sunt qui imminent freto qui cum parturiunt in aquis vel in silvis dimittunt fetus propter dracones quia inimici invicem sunt et ab eis implicati necantur biennium enim portant fetus nec amplius quam semel gignunt nec plures quam unum tantum vivunt annos ccc apud solam africam et indiam elefantes prius nascebantur nunc autem sola india et isti montes ut dicunt eos gignunt elefantes formam montis preferunt rostrum habent longum et ore pabulum movent angui simile est rostrum hoc genus nullis partibus in rebus bellicis multum est aptum nam ligneis turribus in eis collocatis tanquam de muro iaculis xxxviii dimicant elefantes vero iuxta sensum humanum intellectus habent memoriam habent siderum servant disciplinam luna nitescente gregatim amnes petunt mox persparsi amne exortum solis motibus quibus possunt salutant inde in saltus redeunt aversi quoque coeunt murem timent atque fugiunt cum autem voluerint filios procreare vadit masculus cum femina ubi est arbor vel herba mandragora prior femina gustat tum illo persuasus manducat tunc conveniunt sibi invicem moxque concipit femina cum autem venerit tempus pariendi vadit in aquam usque ad ubera sua et ibi parit propter metum draconum quia insidiantur illis masculus non recedit a femina sed custodit eam parturientem