item cyclades insule antiquitus grecie fuerunt quas inde cyclades autumant dictas quod licet spaciis longioribus a delo proiecte in orbem tamen circa delum site sunt nam orbem cyclon greci loquuntur quidam vero non quod in orbem degeste sed propter scopulos qui circa eas sunt dictas putant cyclades hec inter egeum et maleum mare in hellesponto constitute circumdantur pelago myrto sunt autem omnes numero quinquaginta tres tenentes a septentrione in meridiem milia sexcenta ab oriente in occasum cc metropolis earum rhodus