de ceraste cerastes serpens dictus eo quod in capite cornua similia arietum ceras greci cornua vocant sunt autem illi quadra cornicula gemina quorum ostentatione veluti esca illudens sollicitata animalia perimit totum enim corpus tegit harenis nec ullum indicium sui prebet nisi ex ea parte qua invitatas aves vel animalia perimit est autem flexuosus plus quam alii serpentes ita ut spinam habere non videatur huius scriptura meninit coluber in via cerastes insemita