scitalis est serpens vocata quod tanta perfulgeat tergi varietate ut notarum gratia aspicientes se retardet et quia reptando pigrior est quos assequi non valet miraculo sui stupentes capit tanti autem fervoris est ut etiam hiemis tempore corporis exuvias ferventis exponat