europa agenoris regis lybie filia fuit quam jupiter ab affrica raptam cretam advexit et pertem tertiam orbis ex eius nomine appellavit iste autem agenor lybie fuit filius ex qua lybia affrica fertur appellata unde apparet prius lybiam accepisse vocabulum postea europam