hanc regionem que albania dicitur xxvi gentes inhabitant a candore populi nuncupate eo quod albo crine nascuntur hec ab oriente sub mari caspio surgens per ora m oceani septentrionalis usque ad meotides paludes per deserta multa ostenditur huius terre canes tam ingentes sunt tanteque feritatis ut tauros leonesque perimant plus enim ceteris animalibus sensus habent namque soli sua nomina cognoscunt dominos suos diligunt eorumque tecta defendunt pro eis se morti obiciunt cum dominis voluntarii ad predam currunt corpus dominorum suorum etiam mortuum non relinquunt quorum postea natura extra homines esse non potest solent et inde feminas canes nodo in silvis alligatas admitti ad tygres bestias a quibus insiliri debeant et nasci ex eadem canes adeo acerrimos et fortes ut in amplexu leones prosternant ita et nostri per omnia uti pro tygribus utuntur lupis