hec regio amazonum hec sunt mulieres ut viri preliantes duas namque quondam reginas pulchras gnarasque et elegantes instituerunt quarum una marpesia vocabatur altera lampeta masculos enim necantes feminas vero servantes atque curiose nutrientes nec non cura belli imbuentes dextrasque earum papillas ne iaculo sagittarum lederentur exusserunt