hic cocodrilli in indo oder nido sunt est enim animal quadrupes in terra et in flumine valet linguam non habet maxillam movet superiorem plerumque ad xx ulnas magnitudinis evalescit qualia anseris ova edit in terra metitur locum nido naturali in partu fovendo mas et femina vices servant est animal dentium et unguium immanitate armatum tanteque cutis duritie ut quamvis fortium ictus lapidum terga percutiant non ei nocebit nocte in aquis die humi quiescit hunc quidam piscis serratam habens cristam tenerem nimis ventrem intrans interimit similiter enitros bestiola id est suellus in aquis versatur maximeque in nido que si invenerit dormientem cocodrillum volutat se in luto primum et intrat per os eius in ventrem et carpens omnia interiora eius sic que moritur eius odore salubria cib orum et venenosa probantur deque suello dracontius ut proditur suellus vim cuiusque veneni hic serpentes insequitur qui cum adversus aspidem pugnat caudam erigit quam aspis maxime incipit observare quasi minantem atque cum vim transfert decepta corrumpitur