hic rubrum mare vocatur quod sit roseis undis refectum non tamen talem naturam habet qualem videtur ostendere sed vicinis littoribus viciatur gurges atque inficitur quia omnis terra que circumstat pelago rubra est et sanguineo colore proxima ideo que minium exsternitur acutissimum et alii colores quibus pictura variatur ergo cum terra hanc habeat naturam fluctibus ab eo diluitur et quicquid adhesum in colorem cadit ob hoc etiam in hiis gemme rubre inveniuntur lapillus enim huiusmodi humo involutus cum inter arenas attritus est colorem habet maris et terre