est animal quod dicitur ibex duo cornua habens quorum tanta vis est ut si ab alto montis demissum fuerit corpus eius totum his duobus cornib us sustentetur illesum significat autem eruditos homines qui duorum testamentorum consonantia quidquid adversi eis acciderit quasi quodam salubri temperamento temperare solent et velud duobus cornibus fulti bona que perpetrant veteris ac e wangelice lectionis attestatione sustentant