de rinocerone rinoceron sive monoceron interpretatur in nare cornu id est unicornus eo quod uno cornu in fronte utatur longitudine pedem quatuor ita acutum et validum ut quitquid impetierit aut ventilet aut perforet nam cum leonibus et elefantis sepe certamen habet et in ventre vulneratum prosternit tante autem fortitudinis est ut nulla venantium fortitudine capiatur sed sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt virgo puella preponitur que venienti sinum aperit in quo ille ferocitate deposita capud ponit et sic superatus velut inermis capitur incaute dormiens