orbis a rotunditate circuli dictus quia est ut rota undique enim occeanus circumflens in circulo est triphariam divisus id est in asyam europam africam sola asya medietatem orbis due tenent alteram partem europa et africa quas intersecat velut subterraneum mediterraneum mare asya ex nomine cuiusdam mulieris est appellata que apud antiquos imperium tenuit orientis hec a tertia parte disposita est ab oriente ortu solis a meridie oceano ab occiduo enim nostro mari fini tur a septentrione medeoditi lacu seu paludi et tanay fluvio terminatur habet multas provincias regiones et insulas europa agenoris regis filia dicta est que idem nomen sortita est africam appellari dicunt ab uno ex posteris abrache de cethura qui vocatus est afer habent et ipse regiones insulas provinciasque 3 quarum nomina pauca et situs in figura mundi invenies si inspicere procures