india hec multa oppida habet xliiii gentes novem populos diversi moris et habitus gignit bestias mirabiles ealem manticoram taurum indicum unicornem psytacum quoque avem viridis coloris puniceum torquem circa collum habentem cuius rostri tanta est duritia ut se e sublime precipitem in saxum nisu oris excipiat caput vero eius tam durum ut si ad discendum sit ammonendus virga ferrea sit verberandus gignit quoque gemmas pretiosas auro et argento habundat terram habet tante uberitatis ut in aliquo loco bis in anno fructus afferat duas habet estates et totidem hyemes arbores habet tante magnitudinis ut ficus in stipite grossa passus xl ramorum umbre duo stadia folia vero eius magnitudinem habe a nt pelte amazonum gignit vero multiplicia pigmentorum genera et odores suavissimos