de viarce viarcis et bridinno insule que in occeano aquilonari contra ubera aquilonis tenentur in quibus insulis sunt homines tam pusilli statura ut ad maiorem cubitum vix perveniant in viarce quippe maiori statura sunt quam in bridinno populus vero exiguus ad nullam utilitatem aptus nisi cum reliquis fortioribus populis hystriones plumarii fabrique ac aurifices ex hiis plurimi fiunt hos vulgus nanos vocant nulla in hiis fera anguis nullus nulla bestia non vulpis caniculi multi et lepores qui tamen incole vulpes metuunt avium ibi immensa copia in arena itaque maris panicum et milium seminant et multum proficit in semine hic illorum labor et vita et utilitas est nam cum grugibus prelia committunt et victores non essent nisi cum sagittis pugnassent