de regione pene inhabitabili a tauro monte respicientes boream ad mare caspium detinentur ubi baratrum esse dicitur ultra quod nulla hominum habitatio vel ascensio esse poterit attamen ubi acharon fluvius recipitur ab occeano mugitum ac strepitum undarum ferventium quasi in olla vel cacabo cernentes contemplantur nam qui odoratum fumi illius postquam radius solis recesserit naribus vel ore senserit vel parum aliquid hauserit deinde a nullis medicis curari poterit sed magis ac magis crudeli morbo deficit in ingressum ipsius amnis mare fervescit in modum sartaginis piscis illic nequaquam ullus invenitur serpens nullus holera vel paschua raro ibi inveniuntur gentes regionis illius deformes aspectu vultuque horribiles atque imperitissimi homines tuguria virgulis circumsepta arundinea contignatione habent pecudes quamvis multe ex aliis locis mercimoniis conducantur non ducunt sed cito perdunt usus rusticarum vestium apud eos habetur carnes inconditas comedunt