paradysus locus in orientis partibus constitutus cuius vocabulum ex greco in latinum vertitur ortus hebraice eden dicitur quod in nostra lingua de licie interpretatur quod utrumque iunctum facit ortum deliciarum est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus habens lignum sciencie boni et mali non ibi frigus non estas sed perpetua aeris temperies per cuius me dium fons prorumpens totum nemus inrigat dividiturque in quattuor nascentia flumina cuius loci aditus post peccatum hominis intercusus est septus undique romphea id est muro igneo ita ut eius celo pene iungatur incendium cherubin quoque id est angelorum presidium arcendis spiritibus malis super rompheam flagrantem ordinatum est ut homines flamme angelos vero malos angeli boni submoveant ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus paradysi pateat est ibi lignum dinoscentie boni et mali prorsus hoc lignum visibile et corporale est sicut cetere arbores arbor illa non erat sed dicta est scientia boni et mali dinoscendi quia si post prohi bitionem ex illa homo non ederet nulla erat precepti futura transgressio in qua homo experimenti pene dinosceret quod inter obedientie bonum esset et inobedientie malum proinde ex hoc non figurate sed vere dictum et quoddam lignum accipiendum est cui non de fructu qui inde nasceretur sed ipsa re impositum nomen que contraventum illi facto fuerat secutura