celum vocatum eo quod tamquam celatum vas inpressa lumina habeat stellas celatum dicitur vas quod signis eminentioribus fulgeat distinxit eum deus claris luminibus et implevit sole et luna orbem enim fulgentibus et astrorum micantium splendentibus signis adornavit celum in scripturis sanctis firmamentum dicitur quod sit cursus syderum et ratis legibus fixisque firmamentum ether locus est in quo sydera sunt et significat eum ignem qui a toto mundo multum separatus est ether est ipsum elementum ethera vero splendor etheris sphera celi dicta eo quod species eius in rotunditate formata est nam phylosophi dicunt celum in sphere figurem undique esse convexum omnibus partibus equalem concludentem terram et in media mundi mole librantem hanc moveri dicunt et cum motu eius sydera in eo fixa ab oriente usque ad occidentem circumire septentrionibus breviores gyros iuxta cardinem peragentibus