de aquila aquila ab acumine oculorum dicta tanti enim contuitus dicitur esse ut cum super maria immobili penna feratur nec humanis pateat obtutibus de tanta sublimitate pisciculos natare videat ac torrentis instar descendens raptam predam pennis ad littus pertrahat nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere unde et pullos ungue suspensos radii solis obicit et quos viderit inmobilem tenere aciem ut dignos genere conservat si quos vero inflectere obtutum quasi degeneres abicit